[49]
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc
intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum
istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum
istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant
quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse
esset, hominem occidi. ista1 lex sacrata est, quam rogarunt
armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non
iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus
corpus legibus vallatum esse voluerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ista Keller: primum (e v. 15 repetitum) ista T
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.