[8]
Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora
atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et
iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis
propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam
constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur
in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque
facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum
sed1 ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus,
qui summa aequitate et2 sapientia ius dixit, primus
hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes3 ita familias
suas continerent ut non modo armati damnum nemini
darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis
defenderent;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.