[31]
hoc persimile atque
adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero
enim abs te, si ita iudicium datum esset:
“Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii
vi1 hominibvs armatis
damnvm M. Tvllio datvm”2, quid haberes quod diceres?
nihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse
et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est
'“dolo malo”,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur
omnis tua defensio?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.