[41]
etenim, recuperatores, non damno
commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent.
nam si1 id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem
nec in universam familiam, sed in eum quicum2 nominatim
ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad3
'“damnvm”' adderetur '“inivria.”' neque enim is qui hoc
iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in4
quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum
debet5 advertere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.