[38]
dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint1
necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc
iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere
aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam
multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium
'“inivria”,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare
et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria
non addidisset2?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.