[34]
ego non in una re sola, quod mihi satis est,
neque in universa re solum1, sed singillatim2 in omnibus dolum
malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos
M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo
malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum
idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt;
in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec
homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo
malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in
singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus
sine dolo malo factum iudicabitis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.