[29]
videtis praetores per hos annos interdicere1 hoc modo2,
velut inter3 me et M. Claudium: “Vnde dolo4 malo tvo,
M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator
eivs vi detrvsvs est”, cetera ex formula. si, ubi5 ita interdictum
est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic6 defendam
ut7 vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis8 me
audiat? non opinor equidem9, quia, si vi deieci M. Claudium,
dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et10 Claudio
utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum
esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.