[28]
nam cum facit ipsa familia vim1 armatis coactisve
hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse
est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non
facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito '“dolo malo”'
actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere
potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse,
sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat
necesse est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vim Halm: vi T
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.