[83]
accipit1 navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus.
quid primum aut accusem aut querar? Siculone
homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem,
honorem, auctoritatem dari? si te impediebat ista conviviorum
mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati,
ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi
tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et
legatis a senatu populoque Romano permissa et data2,
denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? si civis Romanus
dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia
fideque populi Romani perpetuo manserant? ubi Segestana,
ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide vetustate,
tum etiam cognatione populi Romani nomen3 attingunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.