[8]
ergo his institutis provinciae
iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet,
homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo
otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne
quod ex ipsa bellum posset exsistere. etenim cum nihil
tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis
usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita
constitutas habeant ut iis1 pacem expediat esse, imperium
autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut commutari
minime velint, cumque haec a2 servorum bello pericula
et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint,
nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci
possit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.