[74]
O clementiam populi Romani seu potius patientiam
miram ac singularem! civem Romanum securi
esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces:
archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor,
cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit1 populus
Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum
severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri?
quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare?
inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita
vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an
te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque
faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum
crimen et iudicium2 horrueris3, cum4 tot testibus coarguare5
potes de damnatione dubitare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.