[73]
haec
igitur est gesta res, haec victoria praeclara1: myoparone
piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi,
formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti,
in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem
in modum cruciati et necati2, omnis vestis ablata3, omne
aurum et4 argentum ablatum et aversum.
at quem ad modum ipse se5 induit priore actione! qui
tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi,
testimonio,—cum is civem Romanum dixisset,
archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia
sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus;
dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse
neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se
securi6 non percussisse; domi esse apud sese archipiratas
dixit duos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.