[71]
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non
modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta
suspicari possent, habebant rationem omnes1 cotidie piratarum
qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex
ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero
coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant
aut formae removerat atque2 abduxerat, reliquos si, ut3
consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem
populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent
quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios
alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo
erat quin4 rationem numerumque haberet, et reliquos non
desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.