[69]
eo quod multos captivos civis
Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi
imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in
eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis1
verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae
tutissimaeque custodiae non audet committere, denique
Syracusas totas timet, amandat2 hominem—quo? Lilybaeum
fortasse? video; tamen homines maritimos non
plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur?
audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus
erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri
oportebat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.