[65]
'coniectura est.' iudex esse bonus nemo potest qui
suspicione certa non movetur. hominem nostis, consuetudinem
omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut hostium
ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium
esse patiatur1. hominem in tanto conventu Syracusis vidi
neminem, iudices, qui archipiratam captum sese2 vidisse
diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent,
quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere
iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam
aspicere posset? homines maritimi Syracusis, qui saepe
istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius
cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare
vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.