[61]
cui potest esse dubium quam ob rem
et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et
tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris,
et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione
susceperis? deinde alii quaestus instituuntur, ex
uno genere navali videte quam multi! accipere a civitatibus
pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas,
missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet
non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.