[6]
at cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen
in Sicilia non fuit. quid mirum? ne cum in Sicilia quidem
fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit.etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco
profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem
imitandi belli periculosam fuisse? aditus omnis hominibus
sine ulla facultate navium non modo disiunctus1 sed etiam
clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis
facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem
accedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 disiunctus RSp (iv, §103): diiunctus Halm, edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.