[48]
primum
video potuisse fieri ut ex aerario nihil1 darent; etenim vel
Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice
coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque
effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod2 ostendam,
cum ipsos produxero, ipsorum ex3 litteris—multas pecunias
isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas.
iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo
summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam
populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis
pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam
non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi
gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris,
scriptum proferre non potes.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.