[32]
hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi?
huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam,
scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis1
laudibus tegere conaris? hic scilicet est metuendum
ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana
dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres,
ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus
aspiciat, ex mulierum morsu2 vestigia libidinis atque nequitiae.
di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem
facere audeas!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.