[30]
nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum1 ex alto
sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis
intenta velis conlocabat. huc ex illa domo praetoria, quae
regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo
extra illum locum videre posset. in eum autem ipsum
locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister
libidinis esse posset. huc omnes mulieres, quibuscum iste
consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta
multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia,
digni vita illa conviviisque veniebant. inter eius
modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut
eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, consuetudo
tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.