[3]
non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres
propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae
fecit impune fecerit. venit enim mihi in mentem in iudicio
M'. Aquili1 quantum auctoritatis, quantum momenti oratio
M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo
non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata
ipse2 arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu
omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices
populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore
exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab
hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui
erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum
fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset,
hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum
crudelitatem videretur esse servatus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.