[27]
cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste non
a Favonio neque ab aliquo astro1 notabat, sed cum rosam
viderat tum2 incipere ver arbitrabatur—dabat se labori
atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem
atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem
viderit3.nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro
ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis
rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite,
alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat
tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto
itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica
usque4 in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum
magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis
iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo
post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in
cubiculo pretio non aequitate iura discripserat5, Veneri
iam et libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.