[25]
cupio mihi ab illo1, iudices, subici, quoniam de militari
eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor
iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad
belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens
praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam,
custodiam defensionemque provinciae. summa
illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum,
ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria
virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non
ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani
in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit
singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam,
neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris
sane diligenter retinendum et conservandum,
quaeso, cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 illo codd.: ipso Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.