[21]
nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo,
cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in
sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et
adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem
numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque
Panhormum veneris illo anno et sex mensibus—
nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens1 te senatum
Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque
publicis2, orantem atque obsecrantem ut aliquando
ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo3
haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam
tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae
iudicum iam pridem esse praeclusos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.