[183]
quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est1, in hoc
reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis
factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit
persolutum; deliberatum autem est, si res opinionem meam
quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad
quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos
conscientiae contagio pertinebit. proinde si
qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut
audaces ant artifices ad corrumpendum iudicium
velint esse, ita sint parati ut disceptante
populo Romano mecum sibi rem videant futuram;
et si me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi
dederunt, satis vehementem, satis
perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt,
existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias
populi Romani salutis causa suscepero
multo
graviorem atque acriorem futurum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.