[173]
A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter
acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. nam si
qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod neque
metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video,—sed si
in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur
et mecum pariter moleste ferent, populus quidem
Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi
dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas
Februarias recuperabit. ac si de mea gloria atque amplitudine
quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus
istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad illud populi Romani
iudicium reservari. splendida est illa causa, probabilis
mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si
videor hic, id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse
crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri
non potest, de multis mihi crescere licebit.
sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo
in hoc delecto consilio tantum flagiti1 esse commissum,
nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic
in hac urbe notatos isto absoluto2 ambulare ut non cera
sed caeno obliti esse videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.