[172]
Paulo ante, iudices,
lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non
tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium
miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine
tandem facere debemus? nam civium Romanorum
omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et
salutis omnium ratio et veritas postulat. omnes hoc loco
cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram
severitatem desiderant1, vestram fidem implorant, vestrum
auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia,
totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbitrantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.