[171]
si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos
nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen
audissent, denique si non ad homines verum ad bestias,
aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima
solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare
vellem, tamen omnia muta atque inanima1 tanta et
tam indigna rerum acerbitate commoverentur. nunc vero
cum loquar apud senatores populi Romani, legum et2 iudiciorum
et iuris3 auctores, timere non debeo ne non unus
iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili
periculo indignissimi iudicentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.