[170]
facinus est vincire civem Romanum,
scelus verberare, prope parricidium necare: quid
dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria
res appellari nullo modo potest. non fuit his omnibus iste
contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum
libertatisque moriatur.' non tu hoc loco Gavium, non
unum hominem nescio quem, sed1 communem libertatis et
civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. iam
vero videte hominis audaciam! nonne eum graviter tulisse
arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset
in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod
enim his locis in provincia sua celebritate simillimum,
regione proximum potuit, elegit2; monumentum sceleris
audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vestibulo
Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque s
navigarent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.