[158]
nam quid ego de P. Gavio, Consano1 municipe, dicam,
iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo
dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit; ut
cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant
magis laborandum2 est. quod crimen eius modi est
ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non
putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam,
tamen credibile fore non arbitrabar. coactus lacrimis
omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur,
adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque
Reginorum testimoniis multorumque equitum
Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum
priore actione testium res ut nemini dubia esse possit3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.