[153]
ad Cn. Pompeium, clarissimum virum
et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano
numero militum confugerunt. quem non ille summo cum
studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti1
non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis
ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum
quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in
re publica momentum2 umquam fuit, mors et cruciatus erat
constitutus?vide quam commodam defensionem excogitaris!
malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus
populoque Romano quam id quod ego insimulo probari,
malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus
et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum
enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio
furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et
paene novae proscriptionis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.