[151]
si mehercule1, id quod fieri non posse intellego,
ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione
explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in
quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi
necesse est.
cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen
ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam
mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex
Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse
dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem
fecit? qui tibi id2 facere licuit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.