[150]
si haec apud Scythas dicerem, non
hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud
senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani
de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen
animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta
enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani dignitas
est apud omnis nationes ut ista in nostros homines
crudelitas nemini concessa esse videatur. nunc tibi ego
ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum
severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani
esse videam?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.