[148]
videtis civis Romanos gregatim
coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco
coacervatam multitudinem vestrorum civium. quaerite
nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant1.
nulla sunt. omnesne mortui? si ita posset defendere,
tamen fides huic defensioni non haberetur. sed scriptum
exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac
dissolutus neque attendere umquam neque intellegere
potuit: ἐδικαιώθησαν2, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur,
supplicio adfecti ac necati sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conpareat SD
2 ἐδικαιώθησαν RSDp: om. codd. plerique
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.