[143]
nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis
singillatim potius quam generatim atque universe loquar?
carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus
Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium
civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum
aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur.
indignum1 hoc video videri omnibus, iudices, et id iam
priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri
enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi
tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum
iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi
Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium
violatum ius civium2 Romanorum sit, statuitis3 id pertinere ad
communem causam libertatis et dignitatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.