[139]
satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini1, satis
promisso nostro ac recepto. reliqua est ea causa, iudices,
quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed
in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est;
quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum,
hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem
pertinet. in qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid,
argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic
erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem
adhibere possem2. furor enim quidam, sceleris et audaciae
comes, istius effrenatum animum importunamque naturam
tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu
palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta
sunt, ea in civis Romanos expromere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.