[137]
tu in provincia
tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos
honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos
compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies
nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu
sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias
adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum
filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae
atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet,
tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus
es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium
legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui
milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt,
tua luxurie1 atque avaritia classis populi Romani a praedonibus
capta et incensa est;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 luxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.