[135]
quapropter si mihi respondere voles
haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum
propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum,
rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos,
mentiri tot tam1 gravis civitates, mentiri etiam Siciliam
totam2; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse
in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non
copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis
relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam
datum nemini. quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea
quae a me dicta sunt non refutabis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.