[132]
num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum
fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor?
tametsi solent ii1 fortunam sibi obici nolle qui se fortunae
commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati.
istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit.
homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam
periclitari solent; in illa autem calamitate non
fuisse communem, sed venerem possumus dicere.
fortunam tibi2 obici non oportet, cur tu fortunae
innocentium veniam ac locum non dedisti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.