[127]
in urbe nostra pulcherrima atque
ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non
ab hostibus victis capta atque deportata1 sit? at istorum
villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis
spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum
nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum
Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum.
totam denique2 Asiam, Achaiam, Graeciam3, Siciliam tam in
paucis villis inclusas esse videatis4? sed haec, ut dico,
omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices.
ne5 publice a populo Romano spoliarentur officiis6 ac fide
providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non
poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero
iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi
facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo
nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt;
hoc iam ornatu ad vos confugiunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.