[126]
quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe
denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis?
ad senatumne1 venient2? quid? ut de Verre supplicium
sumat3? non est usitatum, non senatorium4. ad populum
Romanum confugient? facilis est populi causa5; legem
enim se sociorum causa iussisse et eius legis6 custodes ac
vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo
perfugiant, hic portus, haec arx7, haec ara sociorum; quo
quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis8
rebus solebant. non argentum, non aurum9, non vestem,
non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus
fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec
populus Romanus concedat et ita velit fieri10. patimur enim
multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos
homines omnis11 omnium nationum pecunias pervenisse.
quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur,
quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat12 ut obscura sua
cupiditas esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 venient RSψ: veniant V: senatum devenient pδ
3 sumant VRSp
4 non senatorum RS: non est senatorium V
5 populi causa RSψ: causa pop. pδ: causa PRV
6 eius legis (leges p) RSp: eius V: eis legi δ: vos eius leges q: vos ei legi Victorius: ei vos legi Iord. et edd.
8 repetundis V: -endis RS
9 Non aurum non arg. Vq
10 velit fieri V, Halm, Zielinski (p. 198): fieri velit rell. (iii, §168)
12 elaborat V (iii, §130; v, §§158, 188)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.