[125]
vestros quondam
nautas contra Carthaginem Scipio duxit1, at nunc navem
contra praedones paene inanem Cleomenes ducit2; vobiscum
Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit,
at nunc, per Verrem3 spoliati, nave a praedonibus4
abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini5. quid
vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque
commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et
comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis
in istius imperio tulit? nempe hoc iure fuit,
iudices, ut ex sinu patriae6 nobilissimus adulescens7 istius
carnifici Sextio dederetur. cui civitati maiores nostri
maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem
esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis
vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius
honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem
deprecaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 adduxit V
2 ducit codd. praeter RS (duxit et)
3 per me RSpδ (i.e. per urē = per Verrem, ut coni. Nettleship, Nohl); cf. iii, §200 ubi ure = Verre (J. Ph. xxx. 195): per hunc V: per praetorem populi Romani Mueller (ed. minor 1898)
4 spoliata navi a praedonibus V (om. abducta)
5 ducemini Vδ: ducamini q: duceamini p
6 patriae RSp: patrio V: patris δ
7 post adulescens habent Vpδ et ex complexu matris ereptus innocens (filius δ): om. RS (ii, i, §7)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.