[113]
deinde etiam
illud1 video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus
cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit,
non posse Verrem testis interficiendo testimonium2
exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab
inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum
avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris
audaciae crudelitatis testem fore. iam illa praeclara:
non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab3
dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque4 Furias
in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum
casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum
Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in
conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani
ferirentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.