[107]
cum haec ita1
fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum2
ipsum, cuicuimodi3 est4, quisquam supplicio propter illud
incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere
potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso—
quid, inquam, magno opere5 potuit Cleomenes facere istius
avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad
latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare.
tum vero omnibus indignissimum visum est
homines honestissimos, electos e suis6 civitatibus, in ferrum
atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum
ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.