[105]
vocat Cleomenen,
dicit ei se statuisse animadvertere1 in omnis nauarchos; ita
sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam
et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae
suscipiam quam aut2 in te sim crudelis aut tot tam
gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias
Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere,
admonet tamen illud, quod3 istum fugerat, in Phalacrum,
Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea
quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid
ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus,
testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes,
'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus
ne iste nobis obstare possit.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.