[9]
videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius
modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis1 in rebus
accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate
aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem
fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de
publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium
putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo:
sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui
Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim
te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum
usum2 provinciae supplere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.