[88]
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno
ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo
pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum
captarum, quod signum ab1 sociis pecuniae magnae
sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani
signum de praeda hostium captum, positum imperatoris
nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod
imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere
atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones
maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem2,
in socium vestrum3 atque amicum, novum et
singulare supplici genus excogitavit:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.