[81]
quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium,
me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed
etiam laetari P. Africani. eius modi fortunam esse mortui
ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint1 defendatur,
neque ullum adventicium auxilium requiratur. sin istius
amicitia te impedit2, si hoc quod ego abs te postulo minus
ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego
vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse3
arbitrabar. deinde ista praeclara nobilitas desinat queri
populum Romanum hominibus novis industriis libenter
honores mandare semperque mandasse. non est querendum
in hac civitate, quae propter virtutem omnibus
nationibus imperat, virtutem plurimum posse. sit apud
alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute4 ac
nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus
est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus
esse debeat. est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis
sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue
quod in his rebus pro mea parte5 versor quarum ille
princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione
miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et
artium prope modum non minus est coniuncta quam ista
qua vos delectamini generis et nominis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.