[8]
sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno1 repellar.
'emi,' inquit. di2 immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus
misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum,
aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret!
haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse.
primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam
in toto hoc genere hac una defensione usurus es,—
quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi
hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque
imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae
alicuius preti fuerint3, tota ex provincia coemisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.