[79]
quod cum isti renuntiaretur de basi
ac litteris1, existimavit homines in oblivionem totius negoti
esse venturos si etiam basim2 tamquam indicem sui sceleris
sustulisset. itaque tollendam istius imperio locaverunt;
quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore
actione recitata est.
te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque
adulescentem, appello, abs te officium tuum
debitum generi et nomini requiro et flagito. cur pro isto,
qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est,
pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis
suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius
P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa
sustulit defendit? cum mos a maioribus traditus sit, ut
monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea3 ne
ornari quidem nomine aliorum4 sinat, tu isti aderis, qui non
obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id
funditus delevit ac sustulit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.